Τετάρτη 16 Σεπτεμβρίου 2009

Credo in unum Deum


Credo in unum Deum, patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum.

Et ex Patre natum ante omnia saecula.

Deum de Deo, lumen de lumine, Deum vero de Deo vero.

Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis; sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.

Et ascendit in coelum: sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem : qui ex Patre procedit.

Qui cum Patre, et Filio simul adoratur et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas.

Et unam, sanctam, catholicam et Apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et exspecto resurrectionem mortuorum.

Et vitam venturi saeculi.

Amen.

†††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††

For latin language friends.

Into The Light.

Διά τους φίλους της λατινικής.

Στο Φώς.

†ΒΒΒΒ†HOC VINCE†ΙCXC ΝΙΚΑ†

Δεν υπάρχουν σχόλια:

Μόνη λύση,δραχμῆ. €=καταστροφῆ.